- OROPUS
- I.OROPUSurbs Macedoniae, patria Seleuci Nicanoris, ab Oropo filio Lycaonis dicta. Item oppid. Euboeae, quod Aristoteli Graea dicitur. Item, Syriae urbs, Telmissa quoque, teste Stephanô, quem sis consule.II.OROPUSvulgo Zucamini, teste Alexandro Zardô; Susamino, Nardo, oppid. Boeotiae in Atticae confinio in ora, inter Chalcidem 20. et Tanagram 18. milliar. a Thebis 36. ab Athenis 44. Quod cum Athenienses vastâssent, a Romanis 500. talentis multati sunt, teste Agellio. In eo Fanum Amphiarai, apud Pomp. Melam l. 2. c. 3. ex lectione Pinciani, Rhamnus et Oropus parvae, illustres tamen, quod in hoc fanum est Amphiarai. Sed non in Oropo, verum in itinere, quod Athenis Oropum dirigebat, situm fuisse Amphiarai fanum, docet Dicaearchus: Ε᾿ντεῦθειν (i. e. ἐξ Α᾿θηνῶν᾿ εἰς Ω᾿ροπὸν διὰ Δαφνιδοῦ καὶ τοῦ Α᾿μφιαράου Διὸς ἱεροῦ ὁδὸς ἐλευθέρῳ βαδίζοντι χεδὸν ἡμέρας), Illinc (nempe Athenis) Oropum usque per Daphnidem et Amphiarai Iovis templum iter expedito pediti unius prope diei est. Ubi pro Δαφνιδοῦ, Ψαφίδα legi vult Samlas. Interim Amphiarai Fanum Oropo vicinum fuisse, hinc patet. Pausan. l. 1. 12. stadiis ab Oropo ait distare; in loco Harma dicto, a curru Amphiarai; itaque non quidem Oropi, in Oropiorum (qui primi Graecorum Amphiarai memoriae honorem habuerunt) tamen agro, fanum hoc Amphiarai olim oraculis celeberrimum fuit. Quam in rem vide complura, apud Salmas. ad Solin. p. 146. et seqq. Hodie vicus est satis grandis Graecis inhabitatus, vulgo Ropo, ubi 200. circiter eorum familiae, uti docet Car. Sponius Itinerar. Graeciae Part. 2. p. 517. et 518. ubi et Epitaphii meminit Aphrodisii filii Zopyri, Oropo oriundi, quod Sycamini 3. inde milliar. visitur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.